Vulgata Latina

1 Paralipomenon 3:6-14 Vulgata Latina (VULG)

6.  Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans : cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.

7.  Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ : ut non impediantur orationes vestræ.

8.  In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles :

9.  non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes : quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis.

10.  Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.

11.  Declinet a malo, et faciat bonum : inquirat pacem, et sequatur eam :

12.  quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum : vultus autem Domini super facientes mala.

13.  Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis ?

14.  Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.