Vulgata Latina

1 Machabæorum 27:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et ait David in corde suo : Aliquando incidam una die in manus Saul : nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me quærere in cunctis finibus Israël ? fugiam ergo manus ejus.

2.  Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth.

3.  Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus : vir et domus ejus : et David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli.

4.  Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quærere eum.

5.  Dixit autem David ad Achis : Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi : cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum ?

6.  Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg : propter quam causam facta est Siceleg regum Juda usque in diem hanc.