Vulgata Latina

1 Machabæorum 2:1-19 Vulgata Latina (VULG)

1.  Exultavit cor meum in Domino,et exaltatum est cornu meum in Deo meo ;dilatatum est os meum super inimicos meos :quia lætata sum in salutari tuo.

2.  Non est sanctus, ut est Dominus,neque enim est alius extra te,et non est fortis sicut Deus noster.

3.  Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes ;recedant vetera de ore vestro :quia Deus scientiarum Dominus est,et ipsi præparantur cogitationes.

4.  Arcus fortium superatus est,et infirmi accincti sunt robore.

5.  Repleti prius, pro panibus se locaverunt :et famelici saturati sunt,donec sterilis peperit plurimos :et quæ multos habebat filios, infirmata est.

6.  Dominus mortificat et vivificat ;deducit ad inferos et reducit.

7.  Dominus pauperem facit et ditat,humiliat et sublevat.

8.  Suscitat de pulvere egenum,et de stercore elevat pauperem :ut sedeat cum principibus,et solium gloriæ teneat.Domini enim sunt cardines terræ,et posuit super eos orbem.

9.  Pedes sanctorum suorum servabit,et impii in tenebris conticescent :quia non in fortitudine sua roborabitur vir.

10.  Dominum formidabunt adversarii ejus :et super ipsos in cælis tonabit.Dominus judicabit fines terræ,et dabit imperium regi suo,et sublimabit cornu christi sui.

11.  Et abiit Elcana Ramatha, in domum suam : puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis.

12.  Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum,

13.  neque officium sacerdotum ad populum : sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua,

14.  et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam, sive in cacabum : et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi : sic faciebant universo Israëli venientium in Silo.

15.  Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti : Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti : non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam.

16.  Dicebatque illi immolans : Incendatur primum juxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. Qui respondens aiebat ei : Nequaquam : nunc enim dabis, alioquin tollam vi.

17.  Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino : quia retrahebant homines a sacrificio Domini.

18.  Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo.

19.  Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem.