Vulgata Latina

1 Machabæorum 17:24-37 Vulgata Latina (VULG)

24.  Omnes autem Israëlitæ, cum vidissent virum, fugerunt a facie ejus, timentes eum valde.

25.  Et dixit unus quispiam de Israël : Num vidistis virum hunc, qui ascendit ? ad exprobrandum enim Israëli ascendit. Virum ergo qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël.

26.  Et ait David ad viros qui stabant secum, dicens : Quid dabitur viro qui percusserit Philisthæum hunc, et tulerit opprobrium de Israël ? quis enim est hic Philisthæus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis ?

27.  Referebat autem ei populus eumdem sermonem, dicens : Hæc dabuntur viro qui percusserit eum.

28.  Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait : Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui : quia ut videres prælium, descendisti.

29.  Et dixit David : Quid feci ? numquid non verbum est ?

30.  Et declinavit paululum ab eo ad alium : dixitque eumdem sermonem. Et respondit ei populus verbum sicut prius.

31.  Audita sunt autem verba quæ locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul.

32.  Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei : Non concidat cor cujusquam in eo : ego servus tuus vadam, et pugnabo adversus Philisthæum.

33.  Et ait Saul ad David : Non vales resistere Philisthæo isti, nec pugnare adversus eum, quia puer es : hic autem vir bellator est ab adolescentia sua.

34.  Dixitque David ad Saul : Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus, et tollebat arietem de medio gregis :

35.  et persequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum : et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque eos.

36.  Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus : erit igitur et Philisthæus hic incircumcisus quasi unus ex eis. Nunc vadam, et auferam opprobrium populi : quoniam quis est iste Philisthæus incircumcisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis ?

37.  Et ait David : Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philisthæi hujus. Dixit autem Saul ad David : Vade, et Dominus tecum sit.