Vulgata Latina

1 Machabæorum 17:23-29 Vulgata Latina (VULG)

23.  Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille spurius ascendens, Goliath nomine, Philisthæus de Geth, de castris Philisthinorum : et loquente eo hæc eadem verba audivit David.

24.  Omnes autem Israëlitæ, cum vidissent virum, fugerunt a facie ejus, timentes eum valde.

25.  Et dixit unus quispiam de Israël : Num vidistis virum hunc, qui ascendit ? ad exprobrandum enim Israëli ascendit. Virum ergo qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël.

26.  Et ait David ad viros qui stabant secum, dicens : Quid dabitur viro qui percusserit Philisthæum hunc, et tulerit opprobrium de Israël ? quis enim est hic Philisthæus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis ?

27.  Referebat autem ei populus eumdem sermonem, dicens : Hæc dabuntur viro qui percusserit eum.

28.  Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait : Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui : quia ut videres prælium, descendisti.

29.  Et dixit David : Quid feci ? numquid non verbum est ?