Vulgata Latina

1 Machabæorum 17:12-24 Vulgata Latina (VULG)

12.  David autem erat filius viri Ephrathæi, de quo supra dictum est, de Bethlehem Juda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios, et erat vir in diebus Saul senex, et grandævus inter viros.

13.  Abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in prælium : et nomina trium filiorum ejus qui perrexerunt ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Abinadab, tertiusque Samma.

14.  David autem erat minimus. Tribus ergo majoribus secutis Saulem,

15.  abiit David, et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem.

16.  Procedebat vero Philisthæus mane et vespere, et stabat quadraginta diebus.

17.  Dixit autem Isai ad David filium suum : Accipe fratribus tuis ephi polentæ, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos,

18.  et decem formellas casei has deferes ad tribunum : et fratres tuos visitabis, si recte agant : et cum quibus ordinati sunt, disce.

19.  Saul autem, et illi, et omnes filii Israël, in Valle terebinthi pugnabant adversum Philisthiim.

20.  Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodi : et onustus abiit, sicut præceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine.

21.  Direxerat enim aciem Israël, sed et Philisthiim ex adverso fuerant præparati.

22.  Derelinquens ergo David vasa quæ attulerat sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos.

23.  Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille spurius ascendens, Goliath nomine, Philisthæus de Geth, de castris Philisthinorum : et loquente eo hæc eadem verba audivit David.

24.  Omnes autem Israëlitæ, cum vidissent virum, fugerunt a facie ejus, timentes eum valde.