Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 9:9-19 Vulgata Latina (VULG)

9.  Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo ?

10.  an propter nos utique hoc dicit ? Nam propter nos scripta sunt : quoniam debet in spe qui arat, arare : et qui triturat, in spe fructus percipiendi.

11.  Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ?

12.  Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos ? Sed non usi sumus hac potestate : sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.

13.  Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt : et qui altari deserviunt, cum altari participant ?

14.  Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.

15.  Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me : bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.

16.  Nam si evangelizavero, non est mihi gloria : necessitas enim mihi incumbit : væ enim mihi est, si non evangelizavero.

17.  Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est.

18.  Quæ est ergo merces mea ? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.

19.  Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.