Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 9:3-11 Vulgata Latina (VULG)

3.  Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est :

4.  Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi ?

5.  numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ?

6.  aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi ?

7.  Quis militat suis stipendiis umquam ? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit ? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ?

8.  Numquid secundum hominem hæc dico ? an et lex hæc non dicit ?

9.  Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo ?

10.  an propter nos utique hoc dicit ? Nam propter nos scripta sunt : quoniam debet in spe qui arat, arare : et qui triturat, in spe fructus percipiendi.

11.  Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ?