Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 9:23-27 Vulgata Latina (VULG)

23.  Omnia autem facio propter Evangelium : ut particeps ejus efficiar.

24.  Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? Sic currite ut comprehendatis.

25.  Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant : nos autem incorruptam.

26.  Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aërem verberans :

27.  sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.