Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 9:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Non sum liber ? non sum Apostolus ? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi ? nonne opus meum vos estis in Domino ?

2.  Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.

3.  Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est :

4.  Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi ?

5.  numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ?