Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 8:5-13 Vulgata Latina (VULG)

5.  Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi) :

6.  nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.

7.  Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant : et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur.

8.  Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus : neque si non manducaverimus, deficiemus.

9.  Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis.

10.  Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem : nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta ?

11.  Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est ?

12.  Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.

13.  Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.