Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 7:18-37 Vulgata Latina (VULG)

18.  Circumcisus aliquis vocatus est ? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est ? non circumcidatur.

19.  Circumcisio nihil est, et præputium nihil est : sed observatio mandatorum Dei.

20.  Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.

21.  Servus vocatus es ? non sit tibi curæ : sed et si potes fieri liber, magis utere.

22.  Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini : similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.

23.  Pretio empti estis : nolite fieri servi hominum.

24.  Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.

25.  De virginibus autem præceptum Domini non habeo : consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.

26.  Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.

27.  Alligatus es uxori ? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore ? noli quærere uxorem.

28.  Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit : tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco.

29.  Hoc itaque dico, fratres : tempus breve est : reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint :

30.  et qui flent, tamquam non flentes : et qui gaudent, tamquam non gaudentes : et qui emunt, tamquam non possidentes :

31.  et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur : præterit enim figura hujus mundi.

32.  Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo.

33.  Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.

34.  Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro.

35.  Porro hoc ad utilitatem vestram dico : non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi.

36.  Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri : quod vult faciat : non peccat, si nubat.

37.  Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit.