Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 7:11-29 Vulgata Latina (VULG)

11.  quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.

12.  Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam.

13.  Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum :

14.  sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.

15.  Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem vocavit nos Deus.

16.  Unde enim scis mulier, si virum salvum facies ? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies ?

17.  Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.

18.  Circumcisus aliquis vocatus est ? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est ? non circumcidatur.

19.  Circumcisio nihil est, et præputium nihil est : sed observatio mandatorum Dei.

20.  Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.

21.  Servus vocatus es ? non sit tibi curæ : sed et si potes fieri liber, magis utere.

22.  Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini : similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.

23.  Pretio empti estis : nolite fieri servi hominum.

24.  Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.

25.  De virginibus autem præceptum Domini non habeo : consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.

26.  Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.

27.  Alligatus es uxori ? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore ? noli quærere uxorem.

28.  Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit : tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco.

29.  Hoc itaque dico, fratres : tempus breve est : reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint :