Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 6:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos ?

2.  an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt ? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis ?

3.  Nescitis quoniam angelos judicabimus ? quanto magis sæcularia ?

4.  Sæcularia igitur judicia si habueritis : contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad judicandum.

5.  Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum ?

6.  Sed frater cum fratre judicio contendit : et hoc apud infideles ?

7.  Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis ? quare non magis fraudem patimini ?

8.  Sed vos injuriam facitis, et fraudatis : et hoc fratribus.

9.  An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt ? Nolite errare : neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,

10.  neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.