Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 3:12-19 Vulgata Latina (VULG)

12.  Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam,

13.  uniuscujusque opus manifestum erit : dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur : et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.

14.  Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet.

15.  Si cujus opus arserit, detrimentum patietur : ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.

16.  Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis ?

17.  Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.

18.  Nemo se seducat : si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.

19.  Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim : Comprehendam sapientes in astutia eorum.