Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 3:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo,

2.  lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis : sed nec nunc quidem potestis : adhuc enim carnales estis.

3.  Cum enim sit inter vos zelus, et contentio : nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ?

4.  Cum enim quis dicat : Ego quidem sum Pauli ; alius autem : Ego Apollo : nonne homines estis ?Quid igitur est Apollo ? quid vero Paulus ?

5.  ministri ejus, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit.

6.  Ego plantavi, Apollo rigavit : sed Deus incrementum dedit.

7.  Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus.

8.  Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.

9.  Dei enim sumus adjutores : Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.