Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 2:12-16 Vulgata Latina (VULG)

12.  Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis :

13.  quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.

14.  Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere : quia spiritualiter examinatur.

15.  Spiritualis autem judicat omnia : et ipse a nemine judicatur.

16.  Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum ? nos autem sensum Christi habemus.