Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 2:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi.

2.  Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.

3.  Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos :

4.  et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis :

5.  ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.

6.  Sapientiam autem loquimur inter perfectos : sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur :

7.  sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram,