Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 16:7-11 Vulgata Latina (VULG)

7.  Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.

8.  Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.

9.  Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens : et adversarii multi.

10.  Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos : opus enim Domini operatur, sicut et ego.

11.  Ne quis ergo illum spernat : deducite autem illum in pace, ut veniat ad me : exspecto enim illum cum fratribus.