Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 16:16-22 Vulgata Latina (VULG)

16.  ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.

17.  Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt :

18.  refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.

19.  Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia : apud quos et hospitor.

20.  Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.

21.  Salutatio, mea manu Pauli.

22.  Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.