Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 16:14-21 Vulgata Latina (VULG)

14.  Omnia vestra in caritate fiant.

15.  Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos :

16.  ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.

17.  Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt :

18.  refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.

19.  Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia : apud quos et hospitor.

20.  Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.

21.  Salutatio, mea manu Pauli.