Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 16:1-4 Vulgata Latina (VULG)

1.  De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.

2.  Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit : ut non, cum venero, tunc collectæ fiant.

3.  Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.

4.  Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.