Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 15:6-18 Vulgata Latina (VULG)

6.  deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt :

7.  deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus :

8.  novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.

9.  Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.

10.  Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum :

11.  sive enim ego, sive illi : sic prædicamus, et sic credidistis.

12.  Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ?

13.  Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit.

14.  Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra :

15.  invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.

16.  Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.

17.  Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris.

18.  Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.