Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 15:50-57 Vulgata Latina (VULG)

50.  Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.

51.  Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.

52.  In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur.

53.  Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem.

54.  Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria.

55.  Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ?

56.  Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex.

57.  Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.