49. Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.
50. Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.
51. Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.
52. In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur.
53. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem.
54. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria.
55. Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ?
56. Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex.
57. Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.
58. Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.