Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 15:42-54 Vulgata Latina (VULG)

42.  sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.

43.  Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute :

44.  seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est :

45.  Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.

46.  Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale.

47.  Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis.

48.  Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cælestis, tales et cælestes.

49.  Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.

50.  Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.

51.  Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.

52.  In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur.

53.  Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem.

54.  Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria.