Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 15:4-8 Vulgata Latina (VULG)

4.  et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas :

5.  et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim :

6.  deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt :

7.  deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus :

8.  novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.