Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 15:35-48 Vulgata Latina (VULG)

35.  Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ?

36.  Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :

37.  et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.

38.  Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus.

39.  Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.

40.  Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium.

41.  Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate :

42.  sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.

43.  Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute :

44.  seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est :

45.  Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.

46.  Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale.

47.  Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis.

48.  Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cælestis, tales et cælestes.