Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 15:27-45 Vulgata Latina (VULG)

27.  Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.

28.  Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.

29.  Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ?

30.  ut quid et nos periclitamur omni hora ?

31.  Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.

32.  Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.

33.  Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala.

34.  Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.

35.  Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ?

36.  Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :

37.  et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.

38.  Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus.

39.  Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.

40.  Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium.

41.  Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate :

42.  sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.

43.  Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute :

44.  seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est :

45.  Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.