25. Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.
26. Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat :
27. Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.
28. Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
29. Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ?
30. ut quid et nos periclitamur omni hora ?
31. Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.
32. Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.
33. Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala.
34. Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.
35. Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ?
36. Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :
37. et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.
38. Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus.
39. Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.
40. Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium.
41. Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate :
42. sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.