Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 15:24-43 Vulgata Latina (VULG)

24.  Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.

25.  Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.

26.  Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat :

27.  Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.

28.  Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.

29.  Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ?

30.  ut quid et nos periclitamur omni hora ?

31.  Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.

32.  Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.

33.  Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala.

34.  Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.

35.  Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ?

36.  Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :

37.  et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.

38.  Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus.

39.  Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.

40.  Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium.

41.  Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate :

42.  sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.

43.  Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute :