Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 15:12-23 Vulgata Latina (VULG)

12.  Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ?

13.  Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit.

14.  Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra :

15.  invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.

16.  Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.

17.  Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris.

18.  Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.

19.  Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.

20.  Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,

21.  quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.

22.  Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.

23.  Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.