Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 15:1-15 Vulgata Latina (VULG)

1.  Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,

2.  per quod et salvamini : qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.

3.  Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas :

4.  et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas :

5.  et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim :

6.  deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt :

7.  deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus :

8.  novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.

9.  Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.

10.  Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum :

11.  sive enim ego, sive illi : sic prædicamus, et sic credidistis.

12.  Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ?

13.  Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit.

14.  Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra :

15.  invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.