Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 14:4-14 Vulgata Latina (VULG)

4.  Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat : qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat.

5.  Volo autem omnes vos loqui linguis : magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis ; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat.

6.  Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens : quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina ?

7.  Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara ; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur ?

8.  Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum ?

9.  Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis : quomodo scietur id quod dicitur ? eritis enim in aëra loquentes.

10.  Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo : et nihil sine voce est.

11.  Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus : et qui loquitur, mihi barbarus.

12.  Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis.

13.  Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.

14.  Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.