Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 14:35-40 Vulgata Latina (VULG)

35.  Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.

36.  An a vobis verbum Dei processit ? aut in vos solos pervenit ?

37.  Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata.

38.  Si quis autem ignorat, ignorabitur.

39.  Itaque fratres æmulamini prophetare : et loqui linguis nolite prohibere.

40.  Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.