Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 14:28-40 Vulgata Latina (VULG)

28.  Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia : sibi autem loquatur, et Deo.

29.  Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.

30.  Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.

31.  Potestis enim omnes per singulos prophetare : ut omnes discant, et omnes exhortentur :

32.  et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt.

33.  Non enim est dissensionis Deus, sed pacis : sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.

34.  Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.

35.  Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.

36.  An a vobis verbum Dei processit ? aut in vos solos pervenit ?

37.  Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata.

38.  Si quis autem ignorat, ignorabitur.

39.  Itaque fratres æmulamini prophetare : et loqui linguis nolite prohibere.

40.  Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.