Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 14:15-30 Vulgata Latina (VULG)

15.  Quid ergo est ? Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente.

16.  Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet : Amen, super tuam benedictionem ? quoniam quid dicas, nescit.

17.  Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur.

18.  Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.

19.  Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam : quam decem millia verborum in lingua.

20.  Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote.

21.  In lege scriptum est : Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic : et nec sic exaudient me, dicit Dominus.

22.  Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus : prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus.

23.  Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles : nonne dicent quod insanitis ?

24.  Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus :

25.  occulta cordis ejus manifesta fiunt : et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.

26.  Quid ergo est, fratres ? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet : omnia ad ædificationem fiant.

27.  Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur.

28.  Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia : sibi autem loquatur, et Deo.

29.  Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.

30.  Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.