Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 14:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia : magis autem ut prophetetis.

2.  Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo : nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.

3.  Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem.

4.  Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat : qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat.

5.  Volo autem omnes vos loqui linguis : magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis ; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat.

6.  Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens : quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina ?

7.  Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara ; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur ?

8.  Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum ?

9.  Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis : quomodo scietur id quod dicitur ? eritis enim in aëra loquentes.

10.  Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo : et nihil sine voce est.

11.  Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus : et qui loquitur, mihi barbarus.