Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 13:10-13 Vulgata Latina (VULG)

10.  Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.

11.  Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.

12.  Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.

13.  Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc : major autem horum est caritas.