Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 13:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.

2.  Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.

3.  Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.

4.  Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,

5.  non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,

6.  non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati :

7.  omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.

8.  Caritas numquam excidit : sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.

9.  Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.

10.  Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.