Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 12:9-20 Vulgata Latina (VULG)

9.  alteri fides in eodem Spiritu : alii gratia sanitatum in uno Spiritu :

10.  alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.

11.  Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.

12.  Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt : ita et Christus.

13.  Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi : et omnes in uno Spiritu potati sumus.

14.  Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.

15.  Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ?

16.  Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo est de corpore ?

17.  Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus : ubi odoratus ?

18.  Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.

19.  Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ?

20.  Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.