Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 12:16-20 Vulgata Latina (VULG)

16.  Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo est de corpore ?

17.  Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus : ubi odoratus ?

18.  Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.

19.  Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ?

20.  Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.