Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 12:14-27 Vulgata Latina (VULG)

14.  Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.

15.  Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ?

16.  Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo est de corpore ?

17.  Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus : ubi odoratus ?

18.  Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.

19.  Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ?

20.  Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.

21.  Non potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii.

22.  Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt :

23.  et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus : et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.

24.  Honesta autem nostra nullius egent : sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,

25.  ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.

26.  Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.

27.  Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.