Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 11:26-34 Vulgata Latina (VULG)

26.  Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.

27.  Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.

28.  Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat.

29.  Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.

30.  Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.

31.  Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.

32.  Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.

33.  Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.

34.  Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.