Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 10:24-33 Vulgata Latina (VULG)

24.  Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius.

25.  Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.

26.  Domini est terra, et plenitudo ejus.

27.  Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.

28.  Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam :

29.  conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ?

30.  Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ?

31.  Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite.

32.  Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei :

33.  sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis : ut salvi fiant.