Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 10:12-26 Vulgata Latina (VULG)

12.  Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.

13.  Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.

14.  Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura :

15.  ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.

16.  Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ?

17.  Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.

18.  Videte Israël secundum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ?

19.  Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum, sit aliquid ?

20.  Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum :

21.  non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum ; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum.

22.  An æmulamur Dominum ? numquid fortiores illo sumus ? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.

23.  Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat.

24.  Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius.

25.  Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.

26.  Domini est terra, et plenitudo ejus.