Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 10:1-12 Vulgata Latina (VULG)

1.  Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,

2.  et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari :

3.  et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,

4.  et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus) :

5.  sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo : nam prostrati sunt in deserto.

6.  Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.

7.  Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.

8.  Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.

9.  Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.

10.  Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.

11.  Hæc autem omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt.

12.  Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.