18. Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
19. Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
20. Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus sæculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ?
21. Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.
22. Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt :
23. nos autem prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
24. ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia :
25. quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus : et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
26. Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles :
27. sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia :
28. et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret :
29. ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.
30. Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio :
31. ut quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur.