Vulgata Latina

1 Ad Corinthios 1:17-31 Vulgata Latina (VULG)

17.  Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.

18.  Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.

19.  Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.

20.  Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus sæculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ?

21.  Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.

22.  Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt :

23.  nos autem prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,

24.  ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia :

25.  quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus : et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.

26.  Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles :

27.  sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia :

28.  et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret :

29.  ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.

30.  Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio :

31.  ut quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur.