14. Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium :
15. ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
16. Baptizavi autem et Stephanæ domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
17. Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
18. Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
19. Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
20. Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus sæculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ?
21. Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.
22. Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt :
23. nos autem prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
24. ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia :